LATIN VIA FABLES: AESOPUS

Aesop's Fables... in Latin!

Laura Gibbs's Blog (163)

Fābula 41: Dē Ursō et Alveārī (with macrons)

For your reading pleasure, here is ā fable with macrons:

Ab Apiculīs irrītātus et leviter ictus, Ursus indignābundus in tōtum alveāre tōtis vīribus irruēbat. Ad quam violentam concussiōnem, Apēs omnēs, velut agmine factō, in faciem Ursī involābant. Quārum ācriter cruciātus aculeīs Ursus: “Quantō (inquit) satius mihi fuisset ūnīus Apiculae tulisse patienter aculeum, quam tam temere tōtum exāmen irrītāsse!”…
Continue

Added by Laura Gibbs on May 16, 2009 at 6:36pm — No Comments

New TarheelReader: Auceps - Palumbes - Anguis

I tried a new experiment today - creating a script for a fable, with the plot being told in first-person style by the three characters involved: the bird-catcher, the bird, and the snake! Let me know what you think!



http://tarheelreader.org/2009/05/16/auceps-palumbes-anguis/…



Continue

Added by Laura Gibbs on May 16, 2009 at 6:00pm — No Comments

Some more verum-falsum quizzes

You can see a complete list at this page: Aesop's Fable Quizzes at Quia. Today, I've added some new True or False quizzes, as follows: Fable 1 Verum-Falsum , Fable 2 Verum-Falsum, Fable 3 Verum-Falsum,… Continue

Added by Laura Gibbs on May 15, 2009 at 4:34pm — No Comments

Fābula 40: Dē Asinō Leōnis Pelle Indūtō (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Asinus, in silvam veniens, exuviās leōnis offendit. Quibus indūtus, in pascua redit, gregēs et armenta territans fugansque. Herus autem, quī vagum fallācemque Asinum perdiderat, occurrit. Asinus, vīsō Herō, cum rūgītū obviam fēcit. At Herus, prehēnsis quae extābant auriculīs, “Aliōs licet (inquit) fallās; ego tē probē nōvī.”


Post comments and questions below; here are some… Continue

Added by Laura Gibbs on May 14, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 39: Dē Aquilā et Testūdine (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Certāmen inīre voluit Testūdō reptilis cum Aquilā vēlōcissimā. Locus dēsignātus est et, quī spatio trium diērum ad prōpositum locum prius vēnerat, victor salūtārētur. Aquila tardigradam contempsit Testūdinem, autumans sē ālārum impetū posse brevissimē ad locum āvolāre. Negligēns igitur sēcessit, aliīs intenta, sed Testūdō indēfatīgābilī labōre et sollertiā infrā tempus et ante Aquilam arrēpsit ad locum…
Continue

Added by Laura Gibbs on May 13, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 38: Dē Gallo Gallināceo (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Gallus gallināceus, dum armātō pede sterquilīnium dissipandō disiicit, invenit gemmam: “Quid (inquiens) rem tam fulgurantem reperiō? Sī gemmārius invēnisset, laetābundus exultāret, quippe quī scīvit pretium. Mihi quidem nulli est ūsui, nec magni aestimo. Ūnum etenim hordeī grānum est mihi longē pretiōsius quam omnes gemmae, quamvis ad invidiam micent diēī opprobriumque…
Continue

Added by Laura Gibbs on May 12, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 37: Dē Leōne et Mūre (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Leō, laqueō captus, cum ita sē irrētītum vidēret ut nullīs vīribus sēsē explicāre posset, Mūrem rogāvit, ut, abrōsō laqueō, eum līberāret, prōmittens tantī beneficiī sē nōn futūrum immemorem. Quod cum Mūs prōmptē fēcisset, Leōnem rogāvit ut fīliam eius sibi trāderet in uxōrem. Nec abnuit Leō ut benefactōrī suō rem grātam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum nōn vidēret, cāsu illum pede…
Continue

Added by Laura Gibbs on May 11, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 36: Dē Equō et Asellō Onustō (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Agitābat Coriārius quīdam ūnā Equum et Asinum onustum. Sed in viā fatiscens, Asinus rogābat Equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tantī tolerāre. Recūsābat Equus et mox Asinus onerī tōtus succubuit et hālitum clausit suprēmum. Herus accēdens mortuō Asinō sarcinam dētraxit et, pelle superadditā excoriātā, omnia Equō imposuit. Quod cum sēnsisset Equus, ingemuit, inquiens, “Quam misellus…
Continue

Added by Laura Gibbs on May 10, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 35: Dē Rūsticō et Colubrō (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Rūsticus repertum in altiōrī nive Colubrum, frīgore prope ēnectum, domum tulit et ad focum adiēcit. Coluber ab ignī vīres vīrusque recipiens et nōn amplius flammam ferens, tōtum tugurium sībilando infēcit. Accurrit Rūsticus et, correptā sude, verbīs verberibusque cum eō iniūriam expostulat: “Num haec est quam retulit grātia, ēripiendō vītam illī cui vītam dēbuit?”


Post… Continue

Added by Laura Gibbs on May 9, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 34: Dē Cervō in Bovium Stabulō (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Persecūtus ā canibus, Cervus ad stabulum bovium confugiēbat et ibi tōtum corpus, praeterquam cornua, abscondēbat. Adībat stabulum Servus et ille, oscitanter et negligenter hūc et illūc oculōs circumferens, mox dēcessit. Fortūnae suae nimis applausit laetābundus Cervus et sēsē tūtissimum autumābat. Sed statim, ipsō Herō ingrediente locum, et rēbus cūriōsius perlustrātīs, cornua Cervī dētexit et fustibus…
Continue

Added by Laura Gibbs on May 8, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 33: Dē Sene et Morte (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Fasce praegravātus Senex, et misellae suae pertaesus sortis, Mortem invocābat, ut fīnem aerumnōsae vītae tandem dēfīgeret. Invocāta advēnit Mors, percontāta Senex quid sēcum velit; ad cūius adventum territus, nil respondit sed “Ut auxiliō mihi sīs, et fascem collapsum rursus umerīs impōnās !”
Post comments and questions below; here are some resources to help you:…

Continue

Added by Laura Gibbs on May 7, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 32: Dē Columbīs et Accipitre (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Columbae ōlim cum Mīlvō haud incruentum gerēbant bellum et, ut Mīlvum penitus expugnārent, dēlegērunt sibi rēgem Accipitrem. Quī rex factus, hostem agit, nōn rēgem. Nam, nōn segnius ac Mīlvus, Columbās rapit laniatque. Paenitēbat igitur Columbās inceptī, satius fuisse putantēs bella patī Mīlvī quam Accipitris subīre tyrannidem.


Post comments and questions below; here are… Continue

Added by Laura Gibbs on May 6, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 31: Dē Vulpe et Aquilā (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Dum Vulpis prōles forīs excurrēbant, ab Aquilā comprehēnsae Mātris fidem implōrābant. Accurrit Vulpēs Aquilamque rogat ut captīvam prōlem dīmittat. Aquila, nacta praedam, ad pullōs subvolat. Vulpēs, correptā face, quasi nīdum incendiō absūmptūra esset, insequitur. Trepidans Aquila: “Parce (inquit) mihi parvīsque līberīs, et tuum quidquid habeō reddiderō.”


Post comments and… Continue

Added by Laura Gibbs on May 5, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 30: Dē Lupō et Grue (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Lupus, osse in gutture retentō, cum multum cruciārētur, Grui pretium obtulit, sī illūd ē gutture extraheret. Grūs autem, cum ōs ē gutture Lupī extraxerat, pretium sibi promissum postulat. Cui Lupus, subrīdens simulque dentēs acuens, dixit, “Satis pretiī tibi esse dēbet quod ex meō ōre caput sine capitis iactūrā ēdūxeris.”


Post comments and questions below; here are some… Continue

Added by Laura Gibbs on May 4, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 29: Dē Vulpe et Ūvā (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Racēmum dēpendentem frustrā cōnāta est Vulpēcula iteratīs saltibus attingere. Sed tandem cōnātibus cassīs omnīnō dēfatīgāta, indignābunda recessit, inquiens, “Apage acerbās et immātūrās istās ūvās, quae sānē tam sordidae sunt ut nē quidem humī iacentēs attollerem, sī mihi grātīs offerrentur.”


Post comments and questions below; here are some resources to help you:…

Continue

Added by Laura Gibbs on May 3, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 28: Dē Cane Mordācī (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Canī, saepius hominēs mordentī, illigāvit Dominus nolam, scīlicet ut sibi quisque cavēret. Canis, ratus virtūtī suae tribūtum hoc decus esse, populārēs omnēs dēspicit. Accēdit tandem ad hunc Canem aliquis, iam aetāte et auctōritāte gravis, monens eum nē erret. “Nam ista nola (inquit) data est tibi in dēdecus, nōn in decus.”


Post comments and questions below; here are some… Continue

Added by Laura Gibbs on May 2, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 27: Dē Mīlvō Aegrōtō (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Aegrōtus lectō dēcumbebat Mīlvus, iam fermē moriens. Mātrem ōrat precātum īre deōs, multa prōmittens, sī redīre ad salūtem licēret. Māter autem respondēbat nil opis spērandum ā diīs, quōrum sacra et āras rapīnīs tōties violāsset.


Post comments and questions below; here are some resources to help you:…

Continue

Added by Laura Gibbs on May 1, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 26: Dē Lupō et Sue (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Parturiēbat Sūs; pollicētur Lupus sē custōdem fore fētus. Respondet Puerpera Lupī obsequiō sē nōn egēre, ōratque, sī velit pius habērī, longius abeat; Lupī enim benevolentia constābat nōn praesentiā, sed absentiā.


Post comments and questions below; here are some resources to help you:…

Continue

Added by Laura Gibbs on April 30, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 25: Dē Aucupe et Perdice (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Auceps, rētibus extensīs, captābat Perdicem. Volucris illa captāta supplicabundē illum rogābat ut sē dēmitteret, prōmittens sē in rētia plūrimās Aves allectūram. Cui Auceps: “Nēquāquam hoc faciam, nam procul dubiō mē dēcipiēs, quae sodālēs tuōs prōditūra es.”


Post comments and questions below; here are some resources to help you:…

Continue

Added by Laura Gibbs on April 29, 2009 at 12:30am — No Comments

Fābula 24: Dē Vitulā et Bove (with macrons)

For your reading pleasure, here is a fable with macrons:





Mollis et lascīva Vitula, cum Bovem agricolae aculeō agitātum et arantem cerneret, contempsit. Sed, cum immolātionis diēs affuit, Bōs, ā iugō līberātus, per pascua vagābātur. Vitula vērō, ut immolārētur, retenta est. Quod cum Bōs conspicātur, subrīdens ait, “Heus Vitula, ideō nōn labōrābās: ut immolārēris !”


Post comments and questions below; here are some resources to help… Continue

Added by Laura Gibbs on April 28, 2009 at 12:30am — No Comments

© 2017   Created by Laura Gibbs.   Powered by

Report an Issue  |  Terms of Service